

Liber Genesis*
Caput 50: Versus 10
Veneruntque ad aream Atad,etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Praetergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncae. Unde quaeri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Israel circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiae causa factum est hoc. In loco enim quae area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.